Charter Document - 05150102

Charter Document - 05150102


Charter Number: 05150102
Cartulary Title: The Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1248
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Innocencivs Episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis abbati et conuentui monasterij de Lundors ordinis Sancti Benedicti Sancti Andree dioecesis Salutem et apostolicam Benediccionem Ex parte uestra fuit nobis humiliter supplicatum ut cum uos annuam pensionem Decem marcarum per venerabilem fratrem nostrum episcopum Lincolniensem in ecclesia de Wissindene Lincolniensis dioecesis in qua ius patronatus uos habere proponitis uobis concessam prout in ipsius episcopi litteris dicitur plenius contineri Dilecto filio magistro Rolandino Capellano nostro rectori eiusdem ecclesie pro reuerencia nostra duxeritis personaliter remittendam prouidere ne per huiusmodi remissionem uobis et monasterio uestro in posterum generetur preiudicium paterna sollicitudine curaremus Nos igitur vestris supplicacionibus inclinati quod per predictam remissionem nullum uobis uel monasterio uestro super pensione prefata cedente uel decedente memorato capellano preiudicium generetur Deuocioni uestre auctoritate presencium indulgemus Nulli ergo omnino liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Lugdun viij Idus Decembris Pontificatus nostri anno Sexto

Source (click image below to view full size)