Charter Document - 05150090
Charter Number: | 05150090 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of the Abbey of Lindores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1232 - 1237 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibvs hoc scriptum uisuris uel audituris J de Scocia comes Cestre et huntendun salutem Sciatis me dedisse et hac carta mea confirmasse Deo et ecclesie Sancte marie et sancti andree de Lundors et monachis ibidem Deo seruientibus et seruituris vnum Toftum in Dunde proximum tofto Sancti clementis uersus occidentem et piscariam in tehy proximam piscaria quam dedi domino Henrico de Brehin uersus Portincrag Tenendum sibi et habendum in liberam puram et perpetuam elemosinam Concessi eciam eis ut terra illa que perambulata fuit inter magnam Durnach et logindurnach coram me et Domno J abbate de Lundors et aliis probis hominibus sit in communi inperpetuum sicut recognitum fuit per sacramenta illorum qui terram illam perambulauerunt et quod de cetero non fiat aliqua perambulacio inter terras meas et terras illorum sed teneant ipsas diuisas quas habuerunt tempore patris mei et tempore meo sine molestia et grauamine Volo eciam et concedo ut quando uoluerint uel potuerint facere molendina in terris suis nullus successorum meorum impediat homines manentes in terris ipsorum ire libere et quiete ad molendina illa cum omni secta sua et multura quamuis solebant sequi molendina mea quamdiu fuerint sine molendinis propriis Testibus Domnino H de Striuelin fratre meo Domino Roberto de Campaniis Domino Hugone phiton Domino Galfrido de Appilby Domino Anketill de foleuille Petro et Rogero clericis Hugone de Pantona Baldwino de Anuers Petro Pincerna apud Berewic