Charter Document - 05150075
Charter Number: | 05150075 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of the Abbey of Lindores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1219 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Vniversis Sancte matris ecclesie filiis Willelmus de Muntfort salutem Sciant omnes tam posteri quam presentes me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse deo et ecclesie sancte marie et sancti andree de Lundors et monachis ibidem deo seruientibus in liberam et puram et perpetuam elemosinam vnum dimidium miliarium de sicco allec singulis annis inperpetuum quod ego et heredes mei reddemus ipsis monachis in perpetuum singulis annis ad purificacionem sancte marie ad Karel de mea carucata terre in Karel Quare uolo et concedo ut predicti monachi predictam elemosinam ita libere et quiete habeant et possideant in perpetuum sicut aliquam aliam elemosinam in regno Scocie liberius et quiecius habent et possident Testibus Willelmo persona de Aberden Matheo clerico fratre eius Philippo clerico Comitis Dauid Walkelino filio Stephani Malcolmo filio Bartolfi Willelmo Wascelyn Gilberbo filio Gocelin Willelmo filio Hugonis Henrico de tindale Dauid de furthrit