Charter Document - 05150067
Charter Number: | 05150067 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of the Abbey of Lindores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1244 - 1249 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibvs ad quos presens scriptum peruenerit Ricardus de Leycestre salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie Sancte Marie et Sancti Andree de Lundors et monachis ibidem deo seruientibus et seruituris celarium meum in Perth quod est sub domo que quondam fuit Johannis Norreys Tenendum et habendum sibi post mortem meam in liberam et perpetuam elemosinam saluo seruicio Domini Regis Ego autem Ricardus eisdem monachis annuatim sex denarios de eodem cellario ad festum Sancti Johannis Baptiste in uita mea persoluam et de dicto cellario predictis monachis plenam feci saisinam Et ad maiorem securitatem huic scripto sigillum commune de Perth vnacum sigillo meo feci apponi Testibus Henrico filio Galfridi Johanne de la batayle Osberto Redberd Johanne filio leue Michaele filio serlonis Johanne Cokyn Waltero filio Roberti de Perth et Roberto fratre eius et multis aliis