Charter Document - 05150062
Charter Number: | 05150062 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of the Abbey of Lindores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibvs christi fidelibus presens scriptum visuris uel audituris Willelmus de Brechyn eternam in Domino Salutem Nouerit vniuersitas uestra nos obligasse nos et heredes nostros ad inueniendum omnia necessaria cuidam capellano nostro qui in capella castri nostri de lundors celebrabit divina quando nos uel heredes nostri uoluerimus quod ibidem diuina celebrentur Dictus autem capellanus canonicam obedienciam faciet matrici ecclesie de Ebedyn et omnes oblaciones ad dictam capellam uenientes eidem matrici ecclesie fideliter persoluet Nos autem et heredes nostri dictam capellam quam de uoluntate venerabilis patris Dauid dei gracia episcopi Sancti Andree et assensu abbatis et conuentus de Lundors construximus quociens opus fuerit in omnibus reparavimus Ita siquidem quod per predictam capellam nullum predicte ecclesie matrici in aliquo stat preiudicium In recognicione autem iuris matricis ecclesie nos et heredes nostri dabimus annuatim prefate ecclesie de Ebedyn vnam libram thuris infra septimanam penthecostes In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus litteris apponi fecimus Datum apud Inchemurthaoh dominica qua cantatur oculi mei in quadragesima anno gracie MCCXL octauo