Charter Document - 05150060
Charter Number: | 05150060 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of the Abbey of Lindores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1218 - 1245 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibvs ad quos presens scriptum peruenerit Henricus de Brechyn filius Comitis Dauid eternam in domino salutem Sciatis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse pro salute anime mee et Juliane sponse mee et Willelmi filij mei et pro animabus omnium antecessorum et successorum meorum deo et ecclesie sancte Marie et sancti Andree de lundors et monachis ibidem deo seruientibus et seruituris in liberam et puram et perpetuam elemosinam viginti solidos sterlingorum annuatim percipiendos de me et heredibus meis in perpetuum ad festum sancti martini apud Brechyn Volumus autem et concedimus tam ego quam predicta Juliana uxor mea ut ad obitum nostrum corpora nostra portentur ad lundors sepelienda quia ibidem locum sepulture nobis elegimus sicut illi qui recepti sumus in pleno capitulo in fraternitatem domus et participacionem omnium oracionum et beneficiorum que in ea fient Et ut hec donacio et concessio perpetuam obtineat firmitatem presenti scripto sigillum meum apposui Testibus Domino G Brechinensi episcopo Domino Henrico de Striuelin fratre meo Domino Ricardo filio Thome Willelmo filio meo Henrico de Edeneburg Willelmo Waltero seruientibus meis