Charter Document - 05150048
Charter Number: | 05150048 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of the Abbey of Lindores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1210 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibvs ad quos presens scriptum peruenerit Clerici de Methfyn salutem Noueritis nos communi consilio quietum clamasse in perpetuum pro nobis et successoribus nostris deo et ecclesie sancte Marie et sancti Andree de lundors et abbati et monachis ibidem deo seruientibus et seruituris Consuetum quod solebamus percipere annuatim in uilla de Eglesmagril pro redditu duorum solidorum quos Dominus A Dumblanensis episcopus et eius successores nobis dabunt annuatim ad pentecosten de camera sua Et quia sigillum non habuimus ad peticionem nostram Dominus W episcopus Sancti Andree huic scripto apposuit in testimonium sigillum suum