Charter Document - 05150046
Charter Number: | 05150046 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of the Abbey of Lindores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1210 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibvs ad quos presens scriptum peruenerit Macbeth Rex scolarum de Dumblayn et eiusdem loci scolastici Salutem Noueritis nos communi consilio et assensu quietum clamasse in perpetuum deo et ecclesie Sancte Marie et Sancti Andree de Lundors et abbati et monachis ibidem deo seruientibus et seruituris pro nobis et successoribus nostris Consuetum quod solebamus percipere in uilla de Eglesmagril annuatim pro redditu duorum solidorum quos Dominus A Dumblanensis episcopus et eius successores nobis dabunt annuatim ad pentecosten de firma sua de Drumendufelis sicut in chirograffo inter episcopum et ipsos monachos et nos confecto continetur Et quia sigillum non habuimus ad nostram peticionem Dominus Willelmus episcopus sancti Andree sigillum suum huic scripto apposuit in testimonium