Charter Document - 05150034
Charter Number: | 05150034 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of the Abbey of Lindores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1214 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Hugo Dei gracia episcopus Dunkeldensis Omnibus sancte matris ecclesie filiis Salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra capitulum nostrum de Dunkeld de assensu et auctoritate nostra remisisse et quietum clamasse deo et ecclesie sancte marie et sancti andree de lundors et monachis ibidem deo seruientibus et seruituris redditum et Consuetum quod ecclesia de Dunkeld percipere solebat annuatim de Ratengothen ad opus Macleins et Scollocorum pro quatuor solidos quos prefata ecclesia de Dunkelden in terra de Hure de cetero percipere debet ab heredibus Malisij filij Comitis fertheth sicut in eorum autenticis scriptis continetur et per confirmacionem carte Domini Regis Alexandri corroboratur ut autem hec rata et inconcussa futuris temporibus permanere ualeant scriptum istud sigilli nostri munimine Roborauimus Hiis testibus Henrici archidiacono de Dunkeld Matheo Decano Magistro Matheo Egenio clerico Johanne de Hetun Magistro Roberto de Rapellis Michaele persona de Kinrossin Willelmo capellano Dunkeldensi Nazaro capellano Bernardo capellano de Kergylle Berengar clerico Domini Hugo episcopi Thoma capellano magistro Alano et multis aliis