Charter Document - 05130271

Charter Document - 05130271


Charter Number: 05130271
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Malcolm de Gwarenne comes Northumbrie Justitiariis suis et baronibus vicecomitibus et ministris et omnibus probis hominibus tam laicis quam clericis totius Northumberland salutem Sciatis me dedisse et concessisse Deo et Sancte Marie et ecclesie Sancti Petri de Brinkeburne et canonicis ibidem Deo servientibus et servituris pro anima Henrici comitis dilectissimi patris mei necnon etiam et pro anima mea et animabus antecessorum meorum eandem salinam quam pater meus Henricus comes apud Werkewurthe in tempore vite sue eis in perpetuam elemosinam dedit et concessit Concede etiam et confirmo predictis fratribus totam donationem Rogeri Bertram scilicet locum qui dicitur Brinkeburne cum omnibus pertinentiis suis Volo etiam quatenus predicti canonici de Brinkeburne predictam salinam et omnia sua habeant et teneant ita libere et quiete sicut ipsi aliquam elemosinam liberius et quietius in terra mea habent et nullus vestrum super plenarium foris factum meum eis injuriam vel contumeliam inde conferat nec fieri permittat His testibus Gilberto de Umfravilla Willelmo de Vescy Rogero de Merlay et aliis