Charter Document - 05130251

Charter Document - 05130251


Charter Number: 05130251
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1152 - 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Galfridus de Perci Omnibus sancte matris ecclesie filiis et fidelibus salutem Sciatis me dedisse et in perpetuam elemosinam concessisse Deo et ecclesie Sancte Marie de Kelcheho et conventui monachorum ibidem Deo servientium pro salute anime mee et Davidis regis et Henrici filii ejus et antecessorum et successorum meorum unam carucatam terre in Hetona de quinquies viginti acris et quatuor proximam terre hospitalis de Rokesburg liberam et quietam ab omni servitio intrinseco et forinseco cum omnibus aisiamentis ejusdem ville in terris et pasturis et aquis ad tantam terram in eadem ville pertinentibus Concedo autem et confirmo quod ecclesia de Kelcheho prenominata terram predictam teneat et habeat et in perpetuam elemosinam possideat ita libere et quiete et honorifice sicut ipsa ecclesia de Kelcheho aliquam elemosinam liberius et quietius et honorificentius habet et possidet Annuente et confirmante Henrico fratre et herede meo Testibus presentibus et audientibus Herberto Glasguensi episcopo Willelmo episcopo de Muref Osberto abbate de Jedd Willelmo abbate de Edenb Acelino archidiacono et aliis