Charter Document - 05130247
Charter Number: | 05130247 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant, Confirmation |
Date: | 1150 - 1152 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus filiis regis Scotie Justitiariis vicecomitibus ministris et omnibus suis fidelibus totius Honoris sui tam presentibus quam futuris salutem Notum sit omnibus nobis quod ego concede et confirmo in feudum et elemosinam locum qui Brinkeburne dicitur cum silvis et terris et omnibus que Willelmus Bertram concessit et dedit priori et fratribus ecclesie Sancte Marie de Insula et que juste derationare poterit et que deinceps vel ab eo vel ab aliquo meorum hominum dari contigerit Hec inquam omnia hac mea carta rata corroboro usibus et sustentationi Christi pauperum ibidem commorantium cum omnimoda libertate sine omni inquietudine modis omnibus in perpetuum pro futura Sciatisque me suscepisse et retinuisse eosdem fratres et sua omnia in mea custodia et tuitione et manu tenentia sicut meos proprios dominicos canonicos Quam volo et firmiter precipio quod ipsi et omnia sua ubique per potestatem meam habeant meam pacem et manu tenentiam et prohibeo super foris factum meum quod ullus eis vel suis dampnum inferat vel injuriam vel contumeliam vel ullam inquietudinem faciat vel facere permittat Et siquis de dampno eorum vel injuria comprobatus fuerit nisi ipsum iidem condemnaverint sicut mihimet ipsi illatum fuerit per ministros meos dampnum plenisse emendetur Siquis etiam aliquid boni eis pro Dei amore et pro salute anime sue impendent de Deo remunerationes accipiat de me autem gratias Presentibus testibus Eustachio filio Johannis Randulfo de Merlay et aliis Apud Corbrig VI Idus Novembris