Charter Document - 05130243
Charter Number: | 05130243 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1150 - 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
David Rex Scotie Episcopis abbatibus comitibus baronibus justitiariis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus probis hominibus totius terre sue clericis et laicis Francis et Anglicis presentibus et futuris salutem Sciant me concessisse et hac mea carta confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie de Driburgh et canonicis ibidem Deo servientibus illam terram et omnia ad eam pertinentia quam Beatrix de Bello Campo de Rogero janitore emit et eis in liberam et perpetuam elemosinam dedit ita libere et quiete perpetuo tenendam sicut aliqua elemosina liberius et quietius tenetur et possidetur et illud etiam toftum extra portam occidentalem de Rogesburgh quod Johannis capellani fuit ita liberum et quietum eis concede sicut carta Henrici comitis filii mei eis donat et confirmat Concede etiam et confirmo eis illam terram que est inter murum ejusdem porta quam Ada capellanus meus eis concessu meo in liberam et perpetuam elemosinam dedit cum eadem libertate quam eidem Ade concesseram scilicet ut nullus super plenarium foris factum meum de illa terra censum aut aliquam omnino consuetudinem que burgo advenerit presumat exigere Preterea prefatis fratribus concede et hac presente carta confirmo ut liceat eis in nemoribus meis accipere ea que necessaria habuerint in usibus suis et edificiis ita ut nullus eos injuste disturbet et ut sint liberi et quieti in omni regno meo de teloneo et omnibus secularibus exactionibus et consuetudinibus sicut aliqui viri religiosi in tota terra mea liberiores inveniuntur scilicet quantum ad se et propria catalla sua Volo itaque et precipio ut predicta domus prenominatas elemosinas donationes et libertates ita libere et quiete et honorifice perpetuo teneat et possideat sicut aliqua ecclesia in omni regno meo liberius et quietius tenet et possidet Testibus