Charter Document - 05130241

Charter Document - 05130241


Charter Number: 05130241
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Henricus comes filiis regis Scotie Episcopis justitiariis abbatibus baronibus vicecomitibus prepositis ministris et omnibus probis hominibus suis de Teuidall salutem Sciant me dedisse ecclesie Sancte Marie de Driburgh et canonicis ibidem Deo servientibus illud toftum quod fuit Johannis capellani in burgagio extra murum de Rogesburgh et volo et precipio ut ecclesia supradicta illud habeat et teneat libere et quiete ab omni consuetudine et servitio sicut meam liberam elemosinam Testibus