Charter Document - 05130229

Charter Document - 05130229


Charter Number: 05130229
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

David Dei gratia Rex Scottorum Episcopis abbatibus comitibus baronibus justitiis vicecomitibus ministris et omnibus probis hominibus totius terre sue Francis Anglicis et Scottis salutem Sciant tam posteri quam presentes me dedisse et concessisse Ernaldo abbati de Kelchou et successoribus suis scilicet ejusdem ecclesie abbatibus in perpetuam elemosinam ecclesiam de Seleschirche ita libere et quiete sicut elemosina debet dari et concedi ita scilicet quod predicti abbates sint capellani mei et filii mei et successorum meorum de predicta ecclesia Testibus Henrico filio meo Gaufrido abbate de Dunfermeline Hugone de Morevilla W de Bidun cancellario Willelmode Lyndesei Waltero filio Alani Nicholao clerico Apud Edenburge