Charter Document - 05130226
| Charter Number: | 05130226 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1152 - 1153 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
David Rex Scotie Omnibus probis hominibus totius regni sui salutem Sciatis me concessisse Sancto Andree et priori Sancti Andree et canonicis ecclesie Sancti Andree famulantibus quandam plenarium toftam in Berewic in perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni servitio et consuetudine sicut aliqua elemosina in tota terra mea est liberior et quietior et homines in eadem tofta manentes quieti et liberi sint ab omni exactione et consuetudine et teloneo et omnibus aliis rebus sicut alii burgenses sunt de aliis elemosinis meis Teste Eadward episcopo de Aberden Willelmo episcopo de Morheuia Andree episcopo de Katen Will abbate de Sancta Cruce Alwred abbate de Striuelin Osberto priore de Jedwortha Waltero cancellario Herberto camerario Nicholao clerico Apud Sanctum Andream
