Charter Document - 05130223
| Charter Number: | 05130223 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Protection |
| Date: | 1139 - 1153 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
David Rex Scottorum omnibus probis hominibus suis salute[m] Sciatis quod clerici de Der sunt quieti et immunes ab omni laicorum officio et exactione indebita sicut in libro eorum scriptum est et dirationaverunt apud Banf et juraverunt apud Aberdon Quapropter firmiter precipio ut nullus eis aut eorum catellis aliquam injuriam inferre presumat Teste Gregorio episcopo de Duncallden Teste Andrea episcopo de Cat Teste Samsone episcopo de Brechin Teste Donchado comite de Fif et Malmori d'Athotla et Ggillebrite comite d'Engus et Ghgillcomded Maced et Brocin et Cormac de Turbrud et Adam Mac Ferdomnac et Gillendrias Macmatni Apud Abberdeon
