Charter Document - 05130218
Charter Number: | 05130218 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1124 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
David Rex Scottorum Episcopis abbatibus comitibus justitiariis baronibus vicecomitibus ministris et omnibus hominibus totius terre sue Francis Anglis et Scottis et Galwensibus salutem Sciant tam posteri quam presentes me concessisse et dedisse et hac mea carta confirmasse ecclesie Sancte Marie de Dryburgh et fratribus canonicis ibidem Deo servientibus ad tenendum de me et heredibus meis in liberam et perpetuam elemosinam ecclesiam de Lanark cum terris et decimis et omnibus rebus juste ad illam pertinentibus et ecclesiam de Pedynnane cum omnibus suis pertinentiis et in eadem villa illam carucatam terre quam Nicholaus clericus meus de me habuit et tenuit ita libere et quiete ab omni seculari exactione et consuetudine eisdem fratribus perpetuo possidendas sicut aliqua ecclesia terre mee elemosinas melius et quietius tenet et possidet ita tamen quod in ecclesiis illis officium divinum honeste fiat Testibus []