Charter Document - 05130213
Charter Number: | 05130213 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1150 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Misc.Ch.978 People of Medieval Scotland Models of Authority |
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie fidelibus clericis et laicis tam presentibus quam futuris Rodbertus Dei gratia Sancti Andree episcopus salutem Notum sit omnibus quod nos concessimus et quantum ad episcopalem auctoritatem pertinet presentis carte attestatione et munimine confirmavimus donationem illam quam Gospatricus frater Dolfini concessit et dedit in perpetuam elemosinam Deo et Sancto Cuthberto et monachis ipsius scilicet Hederham cum ecclesia et villa que dicitur Nesbit cum aquis pratis pascuis et molendinis et omnibus aliis rebus que ad easdem villas pertinent sicut carta Regis et carta Gospatrici testantur Notum quoque sit vobis omnibus quod nos episcopali auctoritate et presentis carte munimine concessimus et confirmavimus Deo et Sancto Cuthberto et monachis ipsius ecclesiam de Swintun et ecclesiam de Fiswic in perpetuam elemosinam et hoc fecimus prece et consilio venerabilium fratrum nostrorum Rodberti prioris Sancti Andree Thome prioris de Scona Osberti prioris de Gedewrtha Osberti prioris de Sancta Cruce Ade capellani regis de Rochesburh et multorum aliorum nobiscum residentium in synodo que sedit apud Berwic VIIJ kal Novembris anno ab incarnatione Domini MCL