Charter Document - 05130212
Charter Number: | 05130212 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1127 - 1151 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Misc.Ch.1334 People of Medieval Scotland Models of Authority |
Charter:
Robertus Dei gratia Sancti Andree episcopus Universis sancte matris ecclesie filiis qui in dioecesi sua sunt salutem et episcopalem benedictionem Sciatis quia hec conventio facta est inter matrem ecclesiam de Hedenham et capellam de Neuetun coram me et Hugone constabulario scilicet quod ipsa mater ecclesia debet habere omnes decimas suas et universas rectitudines de Neutun et quod monachi de Coldigham quorum est ipsa mater ecclesia faciant cantari missam apud capellam tribus diebus septimane et in Natali Domini et Purificatione in diebus Tenebrarum et in Pasca in Rogationibus et in die Sancti Cuthberti veniant ad matrem ecclesiam suam Quod si homines de Neutun quicquam foris fecerint de decimis sive de aliis rectitudinibus contra matrem ecclesiam suam causa hujus capelle cesset divinum officium ab ipsa capella donec matris ecclesie sue fuerit reconciliata Testibus Turoldo archidiacono Aulfo capellano et Radulfo capellano et Suano et Goscelino presbiteris et Roberto clerico