Charter Document - 05130199

Charter Document - 05130199


Charter Number: 05130199
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s): Edinburgh University - SHCA
People of Medieval Scotland

Charter:

David Rex Scottorum Omnibus probis hominibus totius terre sue Francis et Anglis et Galweensibus salutem Sciatis me dedisse et concessisse Roberto de Brus in feudo et hereditate illi et heredi suo in foresto vallum de Anant ex utraque parte aque de Anant sicut divise sunt a foresto de Seleschirche quantum terra sua protenditur versus Stradnit et versus Clud libere et quiete sicut aliud forestum suum tenetur melius et liberius Quare defendo ne ullus venetur in predicto foresto nisi per ipsum super foris factum decem librarum et ne ullus eat per predictum forestum nisi recta via nominata Testibus Waltero cancellario et Hugone de Morevilla et Waltero filio Alani et Odenello de Umframvilla et Waltero de Lindeseia et Ricardo de Morevilla Apud Stap[ilgo]rtune