Charter Document - 05130195

Charter Document - 05130195


Charter Number: 05130195
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Henricus comes filiis Regis Scotie Omnibus fidelibus suis et universis sancte ecclesie filiis salutem Sciant tam posteri quam presentes me concessisse et confirmasse in perpetuum et libere sicut rex pater meus antea dedit et concessit ecclesie Sancti Johannis de Castro de Rokesburge unam carucatam terre de dominico meo de Rokesburge et unum plenarium toftum cum omnibus consuetudinibus suis et unam maisuram terre infra castrum et totam oblationem illorum qui manent vel residentes sunt in castro et quartam partem oblationis mee et uxoris mee et familie mee quum fuerimus in castro et decimam totam virgulti mei et totam decimam partis mee de sepo occisionis mee que fit in Teuiedesdale et hec omnia ita libere concede predicte ecclesie sicut elemosina potest concedi liberius ecclesie Testibus Episcopo Herberto et Arnaldo abbate Waltero cancellario Engelramo cancellario Hug de Moreuille constabulario et Comite Gospatrico Willelmo de Sumerville Waltero filio Alani Roberto filio Turet Gervasio Ridel Willelmo Masculo Waltero de Ridale Apud Traueqayr