Charter Document - 05130184

Charter Document - 05130184


Charter Number: 05130184
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

David Rex Scotie Omnibus probis hominibus totius terre sue salutem Sciatis me concessisse et dedisse ecclesie de Mai et priori et monachis ejusdem loci ibidem Deo famulantibus quandam plenariam toftam in Beruwic in perpetuam elemosinam pro anima mea et animabus antecessorum et successorum meorum Quare volo et precipio quod ipsi prefatam toftam teneant adeo libere et quiete sicut aliqui vel abbates vel priores in tota terra mea elemosinas suas liberius et quietius tenent et homines qui in tofta illa manebunt liberi sint ab omni servitio et exactione Testibus Ernaldo abbate de Calchoh Osberto priore de Jedewrt Waltero cancellario Hugone de Morvilla Waltero filio Alani Gilleberto de Umframvilla Waltero de Bolebec Apud Kyngor