Charter Document - 05130183

Charter Document - 05130183


Charter Number: 05130183
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1141
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Misc.Ch.752
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f111r)

Charter:

Henricus Comes filius Regis Scotie Omnibus sancte ecclesie fidelibus presentibus et futuris salutem Sciatis me concessisse et confirmasse ecclesie Sancte Marie et Sancti Cuthberti de Coldingham et monachis ibidem Deo servientibus donum quod Gospatricus comes frater Dolfini dedit predicte ecclesie et monachis scilicet Hederham et Nesebitam in perpetuam elemosinam cum ecclesiis et aquis et pratis et pascuis et molendinis et omnibus aliis locis et cum eisdem rectis divisis quibus eas tenuit die qua fuit vivus et mortuus liberas et quietas cum omnibus libertatibus sicut carte patris mei testantur et confirmant Testibus his Hernaldo Abbate de Chelcho Osberno priore de Gedewrde Engellario cancellario magistro Laurentio et fratre ejus Helias et Normanno vicecomite et Willelmo de Lambertun et Baldano de Prendergest