Charter Document - 05130182

Charter Document - 05130182


Charter Number: 05130182
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1139 - 1151
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Hec est concordia que facta fuit apud Castellum Puellarum coram regem David et Henrico filio ejus et baronibus eorum inter Robertum episcopum Sancti Andree et G abbatem de Dunfermlin de ecclesia parochiali de Eccles et capella castelli de Struelin Recordati fuerunt barones regis et in hac recordatione omnes concordat sunt quod ea die qua rex Alexander fecit capellam dedicare supradictam donavit et concessit eidem capelle decimas dominiorum suorum in soca de Struelin que eadem die fuerunt dominia sua sive accreverunt sive decreverunt et preterea consideraverunt quod ecclesia parochialis de Eccles habere debebat universas decimas que proveniunt de hurdmannis et bondis et gresmannis cum ceteris consuetudinibus quas debent ecclesie et qui mortui fuerint sive sint de mancipiis dominiorum sive de parochia supradicta corpora eorum jaceant in cimiterio parochiali prenominato cum rebus quas debent habere mortui secum ad ecclesiam nisi forte fuerit quod aliquis de burgensibus aliquo subitp casu ibi moriatur et si dominia postea creverunt vel in sartis vel in fractura veteris terre antea non culte decimas eorum habeat predicta capella Si vero eodem modo creverunt terre aliorum hominum parochialium ecclesia parochialis decimas eorum habeat et si homines plures quam solebant dudum modo manent in dominio supradicto decimas eorum et omnium hominum quicumque illud excoluerint dominium habebit capella et ecclesia parochialis habebit eorum corpora qui in dominio manent et si terre que tunc non fuerunt de dominio creverunt in mansuris hominum parochialis ecclesia eorum decimas habebit et hiis omnibus predictis hominibus ipsa eadem omnes rectitudines christianitatis propter sepulture dignitatem faciet Hiis presentibus testibus G episcopo Dunkelden A abbate Sancte Crucis W abbate de Struelin H priore de Coldingh O priore de Jedd O priore Sancte Crucis et de laicis Duncano cornite Gospatrico com H constab W de Sumervile David Olifard W fil Alani H camer Henric fil Swani et aliis multis