Charter Document - 05130178

Charter Document - 05130178


Charter Number: 05130178
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Misc.Ch.573
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f102r)
People of Medieval Scotland

Charter:

David Dei gratia Rex Scottorum Omnibus sancte ecclesie fidelibus presentibus et futuris salutem Sciatis me concessisse ecclesie Sancte Marie et Sancti Cuthberti de Coldingham et monachis ibidem Deo servientibus donum quod Gospatricus frater Dolfini dedit predicte ecclesie et monachis scilicet Ederham et Nesbitam in perpetuam elemosinam cum ecclesiis et aquis et pratis et pascuis et molendinis et omnibus aliis locis et cum eisdem rectis divisis quibus eas tenuit die quo fuit vivus et mortuus liberas et quietas ab omni servitio et omni consuetudine exceptis triginta solidis quos prefati monachi dabunt filio ejus Gospatrico et heredibus suis post eum pro conredio regis unoquoque anno ad festum Sancti Martini et excepto exercitu regis unde monachi erunt attendentes ipsi regi et ipse Gospatricus de exercitu erit quiete in perpetuum Presentibus testibus Roberto episcopo Sancti Andree Johanne Glasguensis episcopo Herberto abbate de Rochesburg Ricardo abbate de Mailros Edwardo cancellario Tror archidiacono Hugone constabulario Herberto camerario Randulfo de Sules Galtero de Ridel Rob de Burneuilla Horm fil Malcolm Normanno vie de Berwic Rob fil Widofi vie de Rochesb Sain sacerdote de Fiswic Will de Lambertun Aldan de prenregeste Apud Coldingham in die inventionis Sancte Crucis anno MCLXVIJ ab incarnatione Domini videlicet illo anno in quo rex Francie et multi Christiani perrexerunt ierusalem