Charter Document - 05130177

Charter Document - 05130177


Charter Number: 05130177
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1145
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Misc.Ch.756
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f111r)
People of Medieval Scotland

Charter:

Henricus filius Regis Scotie Omnibus suis hominibus tam Francis quam Anglis salutem Sciatis me dedisse et concessisse monachis Sancti Cuthberti Swintun in perpetuum possidendam et libere disponendam in dominicum servitium suum sicut carta bone memorie Edgari regis avunculi mei testatur et sicut pater meus eis concessit et reddidit Et volo et precipio ne aliquis de hoc molestiam vel calumpniam eis faciat quia hoc eis concessi in perpetuam elemosinam pro salute anime mee et parentum meorum scilicet Malcolmi regis et Margarete regine et filiorum ac filiarum ipsorum Testibus Eustachio filio Johannis et Roberto de Umframvilla et Herberto camerario et Gileberto de Umframvilla et Willelmo de Sumervilla Apud Huntendunam