Charter Document - 05130164

Charter Document - 05130164


Charter Number: 05130164
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1140 - 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Henricus Comes filiis David Regis Scottorum Omnibus fidelibus et amicis suis salutem Sicut filiis nequam pessimorum patrum imitatoribus peccata patrum et sua reddenda cognovimus ita justorum filiis si justitias patrum sectati fuerint bona retribuenda confidimus Unde ego Henricus gloriosi et illustris Regis David filius et Deo propitio heres et rex designatus amorem et sollicitudinem quam predecessores mei circa Dei ecclesias habuerunt quam et me pater meus rex et docet et docuit habere in animo meo statui Concedo igitur ecclesie Beati Andree et Roberto primo ejusdem ecclesie priori et canonicis ibidem Deo servientibus et servituris donationes quas venerabilis pater Robertus episcopus consilio patris mei et assensu atque meo eisdem contulit sicut carta ipsius episcopi testatur donationes nihilominus patris mei ex propriis reditibus sicut per cartam suam rex pater meus eisdem concessit et confirmavit in perpetuum possidendas Testibus Roberto episcopo ejusdem ecclesie et Dunecano comite et Willelmo capellano et Herberto camerario et Alfwino filio Archilli et Malothen le Mareschald Apud Chilrimund