Charter Document - 05130155

Charter Document - 05130155


Charter Number: 05130155
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1141 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

David Rex Scotie Episcopis abbatibus comitibus vicecomitibus ministris et probis hominibus totius terre sue salutem Sciatis me concessisse et in perpetuam elemosinam dedisse Deo et ecclesie de Mai et fratribus ibidem Deo servientibus tam futuris quam presentibus Petneweme et Inuerrin que fuit Averni per rectas divisas ita libere et quiete ad tenendum de me sicut alie ecclesie elemosinarum mearum tenent melius et liberius Testibus Abbate Gaufrido de Dunfermelin et Comite Dunecano et Hugone de Morevilla et Edwardo cancellario et Alfwino Macarchil et Macbet Mac Torfin Apud Edeneburgum