Charter Document - 05130153

Charter Document - 05130153


Charter Number: 05130153
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1141 - 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

In nomine Domini nostri Jhesu Christi et in honore Sancte Crucis et Sancte Marie virginis Omniumque Sanctorum ego David Dei gratia Rex Scottorum regali auctoritate assensu Henrici filii mei et episcoporum regni mei comitum quoque baronum confirmatione et testimonio clero etiam acquiescente et populo divino instinctu omnia subscripta concedo ecclesie Sancte Crucis Edwinesburgerisi et pace perpetua confirmo Hec itaque sunt que ecclesie prefate et canonicis regularibus in eadem Deo servientibus in liberam et perpetuam elemosinam concedimus Ecclesiam scilicet castelli cum omnibus appendiciis et rectitudinibus suis et examen duelli aque et ferri calidi quantum ad ecclesiaticam dignitatem pertinet et cum salectuna per suas rectas divisas et ecclesiam Sancti Cuthberti cum parochia et omnibus rebus que eidem ecclesie pertinent et cum Kyrchetune per rectas divisas suas et cum terra in qua ipsa ecclesia sita est et cum alia terra que sub castello jacet videlicet a fonte qui oritur juxta angulum gardini mei per viam qua itur ad ecclesiam Sancti Cuthberti et ex alia parte sub castello usque quo pervenitur ad unam craggam que est sub eodem castello versus orientem et cum duabus capellis que ad eandem ecclesiam Sancti Cuthberti pertinent scilicet Crorstorfin cum duabus bovatis terre et sex acris et illa capella de Libertune cum duabus bovatis terre et cum omnibus decimis et rectitudinibus tam de vivis quam de mortuis de Legbernard quas Macbetber eidem ecclesie dedit et ego concessi et ecclesiam de Hereth cum terra que ad eandem ecclesiam pertinet et cum tota terra quam ego ei augmentavi et dedi sicut ministri mei et probi homines perambulaverunt et tradiderunt Alwino Abbati cum una salina in Hereth et XXVI acris terre quam ecclesiam et terram prenominatam volo ut canonici Sancte Crucis teneant et possideant in perpetuum libere et quiete et prohibeo firmiter ne aliquis canonicos sive homines eorum qui in eadem terra manent injuste gravent aut disturbent neque aliquas operationes sive auxilia sive consuetudines seculares injuste ab eis exigant Volo etiam ut idem canonici habeant libertatem molendini faciendi in eadem terra et ut habeant in Hereth omnes consuetudines illas et rectitudines et aisiamenta videlicet in aquis et piscationibus in pratis in pascuis et in omnibus aliis necessariis rebus sicut melius habuerunt die illa qua illam habui in meo dominio et Broctunam cum suis rectis divisis et Inverlet illam que vicinior est portui cum suis rectis divisis et cum ipso portu et cum medietate piscationis et cum decima totius piscationis que ad ecclesiam Sancti Cuthberti pertinet et Petendreiam cum suis rectis divisis et Hamere et Fordam cum suis rectis divisis et hospitale cum una carrucata terre et quadraginta solidos de meo burgo de Ewinesburg singulis annis et redditum centum solidorum singulis annis ad indumenta canonicorum de cano meo de Pert et hoc de primis navibus que negotiationis causa veniunt ad Pert et si forte non venerint concedo prefate ecclesie de meo redditu de Edwinesburg quadraginta solidos et de Striueline viginti solidos et de Pert quadraginta solidos et unum toftum in Striueline et tractum unius retis ad piscandum et unum toftum in burgo meo de Edwinesburg liberum et quietum ab omni consuetudine et exactione et unum toftum in Berewic et tractum duorum retium in Scypwel et unum toftum in Reinfry quinque particarum et tractum unius retis ad salmones et ibi piscari ad allechtia libere et prohibeo ne aliquis inde a vobis sive ab hominibus vestris aliquas consuetudines exigat Concede etiam prefatis canonicis de camera mea singulis annis decem libras ad luminaria ecclesie et ad operationes ejusdem ecclesie et ad reparationem earundem operationum in perpetuum Precipio etiam omnibus ministris meis et forestariis de Striuelinsire et de Clacmanant quod Abbas et conventus habeant liberam potestatem in omnibus nemoribus meis et forestis capiendi tantum de materia quantum eis placuerint et voluerint ad edificationem ecclesie sue et domorum suarum et ad quelibet negotia sua facienda et precipio quod homines eorum qui ad eorum negotia in eisdem nemoribus materiam capiunt meam firmam pacem habeant et ita quod non permittatis quod in aliquo disturbentur et porcos dominicos supradicte ecclesie in omnibus nemoribus meis concedo esse quietos de padnagio Concedo etiam prefatis canonicis medietatem sepii et uncti et coriorum de occisa de Edwinesburg et decimam de omnibus cetis et marinis beluis que mihi eveniunt ab Avin usque ad Colbrandespade et decimam omnium placitorum meorum et lucrorum ab Avin usque ad Colbrandespade et medietatem mee decime de meo cano et de meis placitis et lucris fle Kentyr et de Errogeil et omnes pelles arietinas et ovinas et agninas de castello et de Linlitcu que moriuntur de meo dominio et octo cheldros de brasio et octo de farina et triginta carratas de busche de Libertune et unum de meis molendinis de Dene et decimam molendini de Libertune et de Dene et novi molendini de Edwinesburg et Craggenemarf quantum inde habeo in meo dominio et quantum Vineth Albus eis de eodem Craggo in elemosinam dedit Concedo et eis herbergare quoddam burgum inter eandem ecclesiam et meum burgum et concedo ut burgenses eorum habeant communionem vendendi res suas venales et emendi in foro meo libere et absque calumpnia et consuetudine sicut mei proprii burgenses et prohibeo ne aliquis in burgo eorem panem vel cervisiam aut pannum aut aliquod venale capiat per vim aut sine voluntate burgensium Concede et canonicos esse quietos de theloneo et de omni consuetudine in omnibus burgis meis et per totam terram meam scilicet de omnibus rebus quas ement et vendent et prohibeo ne aliquis capiat pandum super terram Sancte Crucis nisi abbas ejusdem loci rectum et jus facere recusaverit Volo autem ut omnia predicta ita liberaliter et quiete teneant sicut ego meas proprias terras possideo et volo ut abbas curiam suam ita libere et plenarie et honorifice habeat sicut episcopus Sancti Andree et abbas de Dunfermelin et abbas de Kelcov curias suas habent Hiis testibus Rodberto Episcopo Sancti Andree Johanne Episcopo Glasguensi Henrico filio meo Willelmo nepote meo Edwardo cancellario Hereberto camerario Gillemichel com Gospatrico fratre Dolfini Rodberto de Monte Acuto Rodberto de Burneuile Petro de Brus Normanno vicecomite Oggu Leising Gillise Willo de Graham Turstano de Crectune Bleino archidiacono Aelfrico capellano Waleranno capellano