Charter Document - 05130140
Charter Number: | 05130140 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1141 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
David Rex Scottorum Baronibus vicecomitibus et omnibus probis hominibus suis totius Cumberlandie et Westmorlandie Francis et Anglis salutem Sciatis me concessisse et carta mea confirmasse terram et locum quem Adam filiis Suani donavit in perpetuam elemosinam Deo et beate Marie de Eboraco et monachis fratribus nostris ejusdem loci et de Wederhal Et volo et firmiter precipio quod fratres et ministri et omnia sua sint in mea firma pace et manutentia qui in predicto loco et terra habitaverint Et prohibeo super meam plenariam defensionem quod nullus eis nec alicui eorum quicquam foris faciat nec facere permittat Testibus episcopo Johanne et Jordano cancellario et Herberto camerario Apud Karliolum