Charter Document - 05130139
Charter Number: | 05130139 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1141 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
David Rex Scottorum Justitiariis baronibus vicecomitibus et omnibus probis hominibus suis totius Honoris Lancastrie salutem Precipio quod abbas et monachi de Salop teneant et habeant ecclesiam de Chircheham cum omnibus decimis et elemosinis ad illam juste pertinentibus et terram de Biscopham ita bene et plenarie sicut melius et plenius tenuerunt in tempore antecessorum meorum Precipio etiam quod omnes homines eorum illuc in negotiis eorum venientes et homines eorum qui in his prenominatis terris manserint juste meam firmam pacem habeant et prohibeo super foris factum ne aliquis eis injuriam vel contumeliam faciat Testibus Jordano cancellario Herberto camerario Apud Novum Castellum de Culchet