Charter Document - 05130135
Charter Number: | 05130135 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1141 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus Comes filius Regis Scottorum Episcopis abbatibus justitiis baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis Francis et Anglicis clericis et laicis tam futuris quam presentibus totius terre sue salutem Sciatis me concessisse Deo et ecclesie Sancte Marie de Hadintune Clerchetune in perpetuam elemosinam cum suis rectis divisis ex utraque parte aque sicut Willelmus de Graham et Durandus vicecomes et Richardus clericus et Osbertus prior de Edeneburc et Malbeth de Libertona et Gillandres filiis Oggu periverunt et circuierunt postquam Thorandus archdiaconus mecum finivit apud Pebles et sicut antea mensurata fuit Concede etiam predicte ecclesie unum plenarium toftum juxta ecclesiam in villa de Hadintona et omnes decimas et rectitudines ecclesiasticas de tota Hadinton scira tam de molendinis quam de aliis rebus Volo itaque et firmiter precipio quod predicta ecclesia teneat et habeat prenominatam terram Clerchetune solam et quietam de me et de Thein et de omnibus aliis qui terram predictam de Hadintune de me et heredibus meis et de heredibus eorum et omnes alias rectitudines et consuetudines in decimis et elemosinis ita libere et honorifice et quiete et plenarie sicut aliqua elemosina in tota terra melius et plenius et honorificentius et quietius potest dari et concedi Has autem prenominatas elemosinas do et carta mea confirmo pro anima mea et patris matrisque mee et animabus antecessorum et successorum meorum Testibus Engellramo cancellario nostro et Willelmo Masculo et Edmundo filio Einier et Anselmo nepote Johannis Episcopi Apud Hadintonam