Charter Document - 05130134
| Charter Number: | 05130134 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1140 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland Models of Authority |
Charter:
David Dei gratia Rex Scottorum Episcopis abbatibus comitibus justitiis baronibus vicecomitibus prepositis ministris et omnibus fidelibus suis Francis et Anglicis clericis et laicis tam futuris quam presentibus totius terre sue salutem Sciatis me dedisse et concessisse Deo et ecclesie Sancte Marie de Hadintune Clerchetune in perpetuam elemosinam cum suis rectis divisis ex utraque parte aque sicut Willelmus de Graham et Durandus vicecomes et Ricardus et Osbertus prior de Edeneb et Malbet de Libertune et Gillandris filiis Oggu et Gille filiis Mercheh et Ulfchil filiis Merewin et Sewale miles per iverunt et circuierunt postquam Toraldus archidiaconus mecum finivit apud Pebbles et etiam sicut antea mensurata fuit Concede etiam predicte ecclesie unum plenarium toftum juxta ecclesiam in villa de Hadintune et omnes decimas et rectitudines ecclesiasticas de tota Hadintunshire tam de molendinis quam de aliis rebus Volo itaque et firmiter precipio quod predicta ecclesia teneat et habeat prenominatam terram Clerchetunte solam et quietam de me et de Theino et de omnibus aliis qui terram predictam tenuerint de Hadintune de me et de heredibus meis et etiam de heredibus eorum et etiam omnes alias rectitudines et consuetudines In decimis et elemosinis ita libere et honorifice et quiete et plenaria sicut aliqua elemosina in tota terra mea melius et plenius et honorificentius et quietius potest dari et concedi Has autem omnes prenominatas elemosinas do et carta mea confirmo pro anima mea et patris matrisque mee et animabus antecessorum et successorum meorum Annuente et concedente hoc Henrico filio meo et hoc idem testante Roberto Episcopo Sci Andree Johanne Episcopo de Glescu Gregorio Episcopo de Duncheldin Galfrido Abbate de Dunfermlin Dionisio priore de Scone Rogero priore de Dunfermelin Roberto de Sigillo et Duncano Comite Hug de Moreuill Malise Comite Eward conestable et Leod de Brechin et Ranulfo de Sules et Rogero nepote episcopi Rodberti Sancti Andree Apud Pert xviii Kalendas Julii
