Charter Document - 05130133
Charter Number: | 05130133 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1141 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Misc.Ch.757 People of Medieval Scotland Models of Authority |
Charter:
Henricus Dei gratia Comes filius David regis Scottorum Omnibus sancte ecclesie fidelibus presentibus et futuris salutem Sciatis me dedisse et concessisse ecclesie Sancte Marie et Sancti Cuthberti de Coldingaham et monachis ibidem deservientibus Ederham et Nesbitam in perpetuam elemosinam sicut Gospatricus frater Dolfini eas tenuit die qua fuit vivus et mortuus cum suis rectis divisis ita liberas et quietas sicut alias terras tenent que ad Coldingaham pertinent in ecclesiis et aquis et pratis Testibus Willelmo cancellario apud Dunelmum et Eustachio filio Johannis et Walter de Bolebec et Rodbert Foliot et Gilebert de Unfranvilla et aliis [] pluribus et Hugo le bret