Charter Document - 05130132

Charter Document - 05130132


Charter Number: 05130132
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1137 - 1151
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

David Rex Scottorum Reinwaldo comiti de Orchadia et comiti et omnibus probis hominibus Cateneis et Orchadie salutem Mando vobis et precipio quod sicut me diligitis monachos et homines eorum et res habitantes ad Durnach in Cateneis diligatis et ubicunque inter vos venerint manu teneatis non permittendo quod aliquis eis injuriam vel contumeliam faciat nec fieri permittat Testibus [] cancellario et Herberto camerario Apud Abernithi