Charter Document - 05130129

Charter Document - 05130129


Charter Number: 05130129
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Protection
Date: 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Misc.Ch.751

Charter:

Henricus Comes filius Regis Scotie Justitiis baronibus vicecomitibus prepositis ministris et omnibus probis hominibus suis totius comitatus sui Norhumberlandie Francis et Anglicis salutem Sciatis quod terre et possessiones monachorum Dunelmie sunt in mea pace et in custodia mea propterea mando et precipio firmiter omnibus officialibus meis quatenus manuteneant homines eorum et res suas et prohibeo ne quis eis injuste foris faciat super meum plenarium foris factum Testibus Engelramo cancellario et Gilleberto de Unfranuill Apud Novum Castellum