Charter Document - 05130128
Charter Number: | 05130128 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1131 - 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
David Rex Scottorum Episcopis comitibus baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis totius regni Scotie salutem Sciatis me dedisse et concessisse ecclesie Sancte Trinitatis de Dunfermelyn terram de Petheneach in perpetuam elemosinam cum omnibus appendiciis et rectis divisis suis et libertatibus ad eandem terram pertinentibus in aquis et pratis et pascuis et in plano et nemore absque omni venatu ita liberam et quietam tenere sicut melius et liberius et honorificentius suas alias terras tenet et habet et cum omnis illis libertatibus Prohibeo et quod nullus super meum foris factum aliquod namum in predicta terra ullo modo capere presumat pro alterius extrinsecus foris facto Et homines et terra et omnes res eorum juste meam pacem habeant Testibus Hugone de Moreuille Gervasio Ridel Edwardo constabulario Alwyn Mac Archil et Malisio marescall Apud Dunfermelyn in Februar