Charter Document - 05130123

Charter Document - 05130123


Charter Number: 05130123
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

David Rex Scotie Comitibus justitiariis baronibus vicecomitibus ministris omnibus probis hominibus suis totius Cumberlandie Francis et Anglis et Cumbrensibus salutem Sciatis me dedisse et concessisse in elemosinam Deo et Sancte Marie de Wederhal et monachis ibidem Deo servientibus unam marcam argenti per annum de redditu molendini mei de Scotebi Volo itaque et firmiter ministris meis precipio quatenus marcam istam dictis monachis sine disturbatione habere faciant ad terminos de firma molendini statutes Precipio etiam ut habeant decimam ville de Scotebi sicut ab antiquo data eis fuit ita ne aliquis eis illam injuste detineat Testibus Eustachio filio Johannis Hugone de Morevill Radulfo [] Herberto camerario Jordano clerico Apud Carliolum