Charter Document - 05130121
Charter Number: | 05130121 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1139 |
Date type: | Internal, Calendar |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Misc.Ch.572 People of Medieval Scotland |
Charter:
David Dei gratia Rex Scotie Omnibus sancte ecclesie fidelibus presentibus et futuris salutem Sciatis me dedisse et concessisse ecclesie Sancte Marie et Sancti Cuthberti de Coldingham et monachis ibidem deservientibus Ederham et Nesebitam in perpetuam elemosinam sicut Gospatricus frater Dolfini eas tenuit die qua fuit vivus et mortuus cum suis rectis divisis ita liberas et quietas sicut alias terras tenent que ad Coldingham pertinent et sicut carta eorum testatur in ecclesiis et aquis et pratis et pascuis et molendinis et omnibus aliis locis Presentibus testibus Hereberto Abbate de Rochesb Daniele priore de Geddewrda Aschelino archidiacono de Glasgu Willelmo filio Dunecan Dunecano Comite Hugone de Moreuill Gervasio Ridell Alano filio Waldeof et Gospatrico fratre suo Willelmo de Sumervill Willelmo de Graham Apud Rochesb xvij Kl Sep anno MCXXXIX