Charter Document - 05130114

Charter Document - 05130114


Charter Number: 05130114
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Henricus comes filius Regis Scotie Roberto Folio dapifero suo omnibusque probis hominibus suis de Huntyngdon salutem Mando vobis et precipio quod faciatis habere monachis Sancti Andree de Northampton xl solidos de firma Huntyndon uno quoque anno ad statutos terminos propter elemosinam matris mee quam habuerunt in Bedeford et quam dedi jam Hugoni de Bror donec ex cambium eiusdem elemosine eis dedero ad valentiam in convenienti loco Testibus Herberto camerario Roberto de Nigell Apud Chingor