Charter Document - 05130109
Charter Number: | 05130109 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1131 - 1141 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
David Rex Scotie Baronibus ministris et omnibus fidelibus suis clericis et laicis totius regni salutem Sciatis me dedisse et concessisse Deo et ecclesie Sancti Kentigerni de Glasgu terram illam in Perdeyc in perpetuam elemosinam pro anima mea et patris et matris mee et fratrum et sororum mearum et salute Henrici filii mei et omnium antecessorum et successorum meorum quam Ascelinus ejusdem ecclesie archidiaconus de me tenebat in nemore et plano aquis et piscinis pratis et pascuis et in omnibus aliis locis per rectas divisas sicut Ailsi et Tocca eas tenebant die quo predicta terra fuit in meo dominio ita quod archidiaconus faciat Deo et Sancto Kentigerno de Glasgu quam modo mihi facere solebat scilicet annuatim unam marcam argenti pro omnibus servitiis et consuetudinibus quam diu vixerit Post decessum vero archidiaconi remaneat predicta terra ecclesie deservienda ita libera et soluta et quieta sicut melius et liberius tenet suas alias terras et elemosinas [] eisdem libertatibus Presentibus testibus Herberto Abbate de Rochesburc Willelmo cancellario Willelmo filio Dunecan Malis Comite Dunecano Comite Fergus de Galweia Aad cum barba Malduueni mac murdac Malodeni de Scona Malodeni marescal Radulfo filio Dunegal Duunenald fratre ejus Uchtred filio Fergus Hugone Britone Herberto camerario Gileberto fimboga Gileberto de Striuelin Dufoter de Calateria Apud Glasgu