Charter Document - 05130102

Charter Document - 05130102


Charter Number: 05130102
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1131
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei Venerabili fratri Johanni Glesguensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem Predecessor noster felicis memorie Papa Paschalis salvo siquidem Eboracensis ecclesie jure tibi manum consecrationis imposuit Postmodum vero successores ejus sancte recordationis Calixtus et Honorius Romani pontifices tibi per scripta apostolica mandaverunt quatenus venerabili fratri nostro Turstino Archiepiscopo Eboracensi tanquam proprio metropolitano obedientiam et reverentiam exhiberes quamvis autem prout ipse asserit ei obedire promiseris nondum tamen id effectu prosequente complesti Quocirca per presentia tibi scripta precipimus ut omni dilatione seu [tergiversatione] remota predicto fratri nostro T Archiepiscopo humiliter pareas alioquin ei in sua deesse justitia non poterimus Data Altisiodori tertio Cal Decembris