Charter Document - 05130101

Charter Document - 05130101


Charter Number: 05130101
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1135
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Misc.Ch.565
People of Medieval Scotland

Charter:

David Rex Scottorum comitibus baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis clericis et laicis totius terre sue salutem Sciatis me concessisse et dedisse Arnulfo isti meo militi totam terram de Swinton cum pecunia et hominibus et omnibus rebus juste ad eandem terram pertinentibus in feudo et in hereditate sibi et heredibus ita libere et quiete et honorifice tenere et habere sicut Udardus vicecomes eam tenuit liberius et quietius per illud servitium inde faciendo monachis Dunhelmie quod ipse Udard eis inde faciebat presentibus testibus Willelmo nepote Regis et Madd comite et Dunecano comite et Hugone de Morvilla et Waltero filio Alan Apud Trauercoir