Charter Document - 05130091
Charter Number: | 05130091 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1136 - 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
David Rex Scottorum baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis totius Laudonie salutem Sciatis me dedisse ecclesie Sancte Trinitatis de Dunfermelyn in perpetuam elemosinam unam carrucatam terre arabilis in Cragmilor et domos in quibus habitabat uxor Rogeri Cassi et hoc do et concede predicte ecclesie pro anima mea et filii mei et antecessorum meorum et successorum ad tenendam ita libere sicut eadem ecclesia melius liberius tenet suas alias terras et quamdiu predicta uxor vixerit teneat hanc terram et domos de eadem ecclesia si voluerit si non remaneat predicta terra omnino quieta ad opus predicte ecclesie Testibus Roberto episcopo Sancti Andree Johanne episcopo et cancellario et Dunecano comite Edwardo constabulario Apud Scon