Charter Document - 05130089
Charter Number: | 05130089 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1130 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Misc.Ch.569 Durham Cathedral Archive - Register I (fi19r) Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f102v) People of Medieval Scotland |
Charter:
David Dei gratia Rex Scottorum omnibus Sancte Ecclesie fidelibus presentibus et futuris salutem Notum sit vobis omnibus quod Robertus Episcopus Sancti Andree in presentia mea apud Rokesburg convocavit Alg priorem Dunelm et Rog subpriorem ante hostium ecclesie Sancti Johannis Evangeliste dicens et contestans se nullam consuetudinem nihil juris clamare super ecclesiam de Coldingham sed velle et concedere ut ipsa ecclesia libera et quieta esset ab omni consuetudine et servitio salva episcopali obedientia Volo itaque et firmiter precipio ut ipsa mea elemosina scilicet ecclesia de Coldingham libera et quieta ab omni consuetudine et servitio et exactione in perpetuum remaneat monachis Sancti Cuthberti Testibus his Jo[hanni Episco]po Roberto de Brus Hereberto Cancellario Ascelino Archidiacono Hugone de Morevilla Pagano de Braiosa Hugone Brett Bernegario Ingania Aimaro et aliis multis