Charter Document - 05130085
Charter Number: | 05130085 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1124 - 1128 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
David Dei gratia Rex Scotie Constantino et omnibus pertinentibus ad ecclesiam Sancte Trinitatis hominibus salutem Precipio quatenus omnes consuetudines quas juste eidem ecclesie debetis sine contradictione reddatis et operi insistite quod ibi inceptum est sine aliqua dilatione Quod si contempnitis facere precipio meo preposito Suuene ne hoc patiatur et ut sit priori in adjutorium ut ecclesia ab eis habeat sicut a meis hominibus habeo Teste Edwardo capellano Apud Strathirewin in Galwegia