Charter Document - 05130083

Charter Document - 05130083


Charter Number: 05130083
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1124 - 1134
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

David Dei gratia Rex Scottorum omnibus fidelibus suis et universis sancte matris ecclesie filiis salutem Sciant tam posteri quam presentes me dedisse in perpetuum et libere ecclesie Sancti Johannis de castro de Rokesburge unam carucatam terre de dominico meo de Rokesburge et unum plenarium toftum cum omnibus pertinentiis et unam maisuram terre infra castrum et totam oblationem illorum qui manent vel residentes sunt in castro et [quartam] partem oblationis mee quando fuero in castro vel familia mea fuerit unus de capellanis meis habebit et totam decimam virgulti mei et totam decimam partem de sepo occisionis mee que fit in Teuiethesdale Et hec omnia concede predicte ecclesie et hac mea carta confirmo ita libere quiete et honorifice sicut aliqua elemosina potest melius et liberius et honorificentius dari aut concedi alicui ecclesie Testibus Johanne Episcopo et Henrico filio meo Willelmo filio Dunecani Waldef filio Regine Roberto Corbet et Cospatricio Vicecomite Edwardo et Ricardo capellanis Hugone Brittone Berengario Engaine Ascelino Archidiacono Aldredo decano Hugone de Moreuille Apud Rokesburge