Charter Document - 05130071

Charter Document - 05130071


Charter Number: 05130071
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1126
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

David Dei gratia Rex Scottorum omnibus baronibus et hominibus suis salutem Sciatis me concessisse et confirmasse monachis ecclesie Sancti Andree Northamptonie ut ubicunque decimas dominii mei plenarie eis habeant tam in pecoribus quam in omnibus fructibus terre eis quicquid Confirmo igitur quicquid habent in villa de Scaldeford scilicet unum molendinum et unam carrucatam terre in liberam elemosinam Reliquam vero terram quam ibidem habent ea libertate tenebunt qua Robertus filiis Vitalis dominus ejusdem ville terram suam tenet nec aliquam consuetudinem ei inde debent sicut ipse confessus est ante me et meos homines Concede igitur eis ut apud Extonam terram illam que vocatur Wiliges frangatur et seminetur et nullus eos inquietare presumat Testibus Michele de Hanesel et Roberto de Brus et Roberto filio Nigelli Apud Gerdelai