Charter Document - 05130050
Charter Number: | 05130050 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inquisition |
Date: | 1113 - 1124 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Igitur quandoquidem predecessorum instituta mortalium litterarum ostentatione et scribarum deliberatione ad memoriam revocantur Nos Cumbrensium quedam gesta nobilium presentibus apicibus memorie commendavimus In Cumbria itaque regione quadam inter Angliam et Scotiam sita fide catholica in illis climatibus prius exuberante ac propagante domestici fidei ac proceres regni cum rege provincie cooperante in honorem Dei et Sancte Marie pie genetricis ecclesiam Glasguensem sedem scilicet pontificalem Cumbrensis regionis fundaverunt et dignis sanctionibus pro pristina sanctorum religione fratrum solidaverunt Hec vero pulchris initiatibus et ecclesiasticis institutionibus sancte quoque fidei rudimentis inolevit et dispositione divina Sanctum Kentegernum in episcopum admisit qui celestis affluentiam doctrine sitientibus propinaret et cibum spiritualem ut fidelis dispensator esurientibus ministraret Verumenimvero fraudulentus exterminator supra dictam ecclesiam diu inviolabiliter constare ingemiscens consuetis versutiis suis post multa temporum curricula scandala intolerabilia Cumbrensium ecclesie machinavit Dicto namque Kentegerno pluribusque successoribus suis pie religionis perseverantia ad Deum transmigratis diverse seditiones circumquaque insurgentes non solum ecclesiam et ejus possessiones destruxerunt verum etiam totam regionem vastantes ejus habitatores exilio tradiderunt Sic ergo omnibus bonis exterminatis magnis temporum intervallo transactis diverse tribus diversarum nationum ex diversis partibus affluentes desertam regionem prefatam habitaverunt sed dispari genere et dissimili lingua et vario more viventes haud facile [inter] sese consentientes gentilitatem potius quam fidei cultum tenuere Quos infelices damnate habitationis habitatores more pecudum irrationabiliter degentes dignatus est Dominus qui neminem vult perire propitiatione sua visitare tempore enim Henrici regis Anglie Alexandro Scottorum rege in Scotia regnante misit eis Deus David predicti regis Scotie germanum in principem et ducem qui eorum impudica et scelerosa contagia corrigeret et animi nobilitate et inflexibili severitate contumeliosam eorum contumaciam refrenaret Hie nempe bene vivendi studio fervidus profane multitudinis miserie condolens ut pastorali solicitudine qua diutius caruerant eorum opprobria deleret divino instigatus hortamine Johannem quemdam religiosum virum qui eum educaverat vitamque ejus Deo non imbeciliter devotam voverat [] consilio clericorumque suorum auxilio in episcopum elegit Sed cum episcopus cognita infelicis populi feritate et abominabili vitiorum multiplicitate utpote perterritus Jerusalem profkisci disposuisset ab apostolico Paschali licet invitus consecratus officium suscepte solicitudinis nullatenus differre voluit sed cum gaudio sub plebis alacritate a principe et a proceribus regni receptus verbum predicationis Spiritu Sancto largiflue operante per Cumbrensem parochiam diffudit Inquisitio per David Principem Cumbrensem de terris Ecclesie Glasguensi pertinentibus facta David vero Cumbrensis regionis princeps amore precipue Dei partim quoque [ob] religiosi dilectionem et ammonitionem terras ecclesie Glasguensi pertinentes singulis Cumbrie provinciis que sub dominio et potestate ejus erant [non vero toti Cumbrensi regioni dominabatur] inquirere fecit ut avidus ipsius ecclesie restaurationis possessionum earum quas antiquitus tenuerat posteris et sequacibus suis certitudinem relinqueret Has vero auxilio et investigatione seniorum hominum et sapientiorum totius Cumbrie pro posse suo investigavit que inferius subscribuntur Carcleuien Camcar Camcachecheyn Lengartheyn Pathelanerhc Cunclut Chefcarnenuat Carnethyn Caruil Quendal Abercarf Mecheyn Planmichel Stoboc Penteiacob Alnecrumba Treueronum Lillescliva Asheschyrc Hodelme Edyngaheym Abermelc Driuesdale Colehtaun Trevertrold Aschebj Brumescheyd Treuergylt in Pobles una carrucata terre et ecclesia in Treverquyrd una carrucata et ecclesia in Mereboda una carrucata et ecclesia Has terras juraverunt fore pertinentes ecclesie Glasgu rogatu et imperio supradicti principis Uchtred filius Waldef Gille filiis Boed Leysing et Oggo Cumbrenses judices Halden filiis Eadulf Hujus rei testes sunt ut audientes et videntes Matildis comitissa que ex parte sua concessit Willelmus nepos ipsius principis Cospatric frater Dalfin Waldef frater suus Cospatric filiis Uctred Cospatric filiis Alden Osolf filius Eadiue Maccus filius Undweyn Uhctred filiis Scot Ulchel filius Alstan Hugo de Morvilla Paganus de Brausa Osbert de Ardena Gervasius Ridel Guido de Caynes Berengarius Engaine Robertas Corbet Walterus de Lindeseya Robertus de Burnevilla Reinaldus de Muscans Walterus filiis Winemari Willelmus venator Alanus de Perci Walterus de Broy